- LAURENTIUS
- I.LAURENTIUSAntipapa, Symmacho, post Anastasium secundum electo, oppositus, a Festo et Probino, Senatoribus admodum potentibus, postquam Festo, in gratiam Anastasii Imp. id urgenti, pollicitus esiet, se Formulae fidei, a Zenone, in favorem Eutychianorum, publicatae, subscripturum. Schisma sublatum a Theodorico Gothorum Rege qui, quamvis Arianus, re suo arbitrio commissâ, pro Symmacho sententiam tulit; Laurentio primo quidem subscribente, mox cum de novo turbaret, in exilium pulso. A. C. 502. Paul. Diacon. Anastas. in vit. Pontif. Nicephor. etc.II.LAURENTIUSnatione Hispanus, Diaconus et Quaestor Eccl. Rom. de quo B. Ambros. l. 1. de Offic. c. 41. scribit. Quum videret Sixtum Ep. suum ad martyrium duci, his verbis eum compellavit: Quo progrederis sine filio pater? etc. Cum autem Sixtu iuberet Laurentium diligenter thesauros Eccl. adservare, statim iuslu Imp. Laurentius quoque comprehensus est. Cumque ab eo peterent satellites, ut thesauros Imp. traderet, petiit spatium tridui ad colligendos eos sibi concedi Interea convocavit omnes mendicos, pauperes, aegrotos. Hos constitutâ horâ post triduum ostendit satellitibus, addens, hos Eccl. thesauros esse, quibus si quid detur. non perire, sed cum amplissimo foenore in caelo reddi. Hâc oratione corvi hiantes delusi, et exacerbati tradidêrunt Laurentium carnificibus, qui eum craticulae, cui prunae substratae erant, imposuêrunt. Iacens autem in craticula summa cum alacritate animi gloriatus se non torreri, sed suaviter refrigerari, Praefecto astanti dixit, Unum latus iam satis aslatum est, appone igitur et comede, et assaturam verte. Tandem commendans animam suam filio DeiObiit, A. C. 254, etc. Historia tota prolixe et splendide recitatur a Prudentio. Hymno 3. magis vero consentaneum est, quod Eutrop. ac Euseb. scribunt, Laurentium Fabiani Ep. Diaconum fuisse, qui sub Decio martyrii coronam accepit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.